- NEBRIDAE
- NEBRIDAEnomen familiae, quam in Attica collocat Arnob. l. 5. de Cerere errabunda et filiam quaerente, Oras ut venit ad Atticas, triticeas attulit fruges, Nebridarum familiam pellicula cohonestavit hinnulei, et illud spectaculum maximum Baubenis in inguinibus risit. Sed falso, in Coo Ins. enim floruit haec familia, e qua Hippocrates oriundus, uti discimus ex Stephano in Κῶς. Itaquo Arnobius vel Auctor ille, unde sumpsit, quum legisset Νεβριδῶν familiam in Coa Insul. eam in Atticam transtulit, quia Cereris facris qui initiabantur, imo et qui sacrabat eos, qui ad mysteria se parabant, hinulei pelliculâ, quam Graeci νεβρίδα vocant, cingerentur. Bacchus enim vel Iacchus, in illis initiis Cereris Atticis, simul colebatur, cuius ministri et Bacchae νεβρίζας gestabant, ut ex infinitis Auctorum testimoniis constat; unde νεβρίζειν et νεβρισμὸς, in qua voce vide Harpocrationem. At nulla prorsus fuit Nebridarum in Attica, uti Eumolpidarm, familia: sed omnes, qui mysteria ista suscipiebant, νεβρίδας induebantur. At Νεβρίδες in Coo, non ab ulla nebride aut pelle hinnuli appellati, sed a Nebro, familiae primo auctore. Sic enim et in aliis urbibus notissimae familiae a suis auctoribus nomina perpetuarunt: Athenis, Eumelpidae, in Thessalia Alevadae et Scopadae: Corinthi, Bacchiadae etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 864. et hîcinfra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.